- TALPA
- TALPALevit. c. 11. v. 29. choled a verbo chalad: quod penetrare et suffodere est: ad id enim videtur nata et instituta, ut in desinenti labore terram subruat et suffodiat, hinc ζῶον γεώγυχον Hesychio. Quem in usum rostrum habet acutissimum, et priorum crurum pars anterior ossibus geminis brevissimisque constat, quae in os humeri statim inseruntur, ut fortius sic fodere queant. Eadem de causa priores pedes et digiti non deorsum, sed ad latera, spectant, volamque habent bene latam, et ungues robustissimos, proque corporis modulo longe maiores, quam in reliquis animantibus. Unde est, quod tam facile tamque expedite terram fodiunt, ut fidem id prope superquemadmodum rerum nostrarum damnô quottidie experimur; et de integro Thessaliae oppido testatur Plin. l. 8. c. 29. Hinc σπάλαξ Graecis idem animalculum vel ἀςπ άλαξ, per metathesin ex ςκάλοψ, quod vetus fuit talpae nomen, apud Athenienses, ἀπὸ τοῦ ςκάλλειν, seu ςκαλεύειν, a fodiendo: et voce composita ςκαλόπεζα, apud Hesychium. Est autem e murium genere talpa, ut volunt Arabes; vel saltem muri simile animal, ut habet Suidas. In Lege immundis animalibus accensita, cum neque bisulca sit, neque ruminet. Praeterea, dum in terra fodienda iugiter occupatur, typus eorum hominum qui nil nisi terrestria curant; et caecitate suâ llorum, quorummentes excaecavit Deus huius saeculi, ne iis oboriatur Euangelii splendor. 2. Corinth. 4. v. 4. Inde et caecitatis apud Aegyptios hieroglyphicum et ex Graeco τυφλὴ vox orta videtur. Si cutem tamen detraxeris, vestigia oculorum conspici, docet Aristoteles, Hist. Animal. l. 1. c. 9. imo, quantum iis satis est, vicere, Gesnerus, apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 58. Ad eas proin ut vespertiliones abici, proverbiali Hebraeorum locutione, idola dicuntur, tamquam in summo contemptu futura, Esaiae c. 2. v. 20. Ad vestium tamen usum et stragulorum cubicularium, ut habet Plinius, inservire, alibi diximus. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 35. de usu vero Magico, cui aptissima Romanis visa talpa et, Plinium, l. 3. c. 3. ubi inter alia: Peculiare vanitatis sit argumentum, quod animalium cunctorum talpas maxime mirantur — Nullis aeque credunt extis: nullum religionis capacius iudicant animal etc. Per metaphoram apud Petrum Tudebodum, l. 3. Robertum Monach. Hierosol. l. 4. aliosque medii aevi Scriptores, talpa vocatur, machina ad suffodiendos muros, sub quo latent, qui cuniculos conficiunt. Getefridus Viterb. part. 27. Chron.Hinc cibus arctatur, fons tollitur inde paraturTalpa cavans arces, mangonibus iniaculatur.Α᾿σπάλαξ itidem Annae Comnenae Alexiad. Vide quoque supra, ubi de Cuniculis, item in voce Ericius. Hinc Talparii, cunicularii, qui sub talpis latent, apud Monachum Altisiodorens. A. C. 1188. laudatum Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.